Eo tempore mortuus est Samuel, et flevit eum universus Israel, singuli tanquam proprium filium lugentes, et sepelierunt eum in Ramatha.Certum est itaque quod ab hoc loco, usque ad finem secundi libri non scripsit Samuel. Cur ergo nomine ejus praetitulantur hi duo libri? Quia reliqua scripsit unus prophetarum de discipulis ejus, cujus opus ascribitur magistro. Quidam tamen dicunt Nathan scripsisse sequentia, quidam David. David autem descendit in desertum Pharam. Pharam oppidum est in Arabia. Erat autem vir in civitate Aman, in solitudine Maon, et possessio ejus erat in Carmelo. Mons est in sorte Judae. Alter Carmelus est in confinio Palaestinae, et Phoenicis, ubi Elias occidit prophetas Baal; et hic erat de genere Caleb. In Paralipomenon sic legitur: Caleb genuit Orcham, alii habent Archam, Orcham genuit Jezeni, hic est, ut Judaei putant, Nabal. Cum ergo audisset David, quod ascendisset Nabal ad tondendos greges, misit ad eum decem juvenes, ut mitteret ei aliquam benedictionem in die bona. Exsultabant enim, et epulabantur Judaei in tonsione ovium, ob memoriam patrum suorum, qui fuerant pastores ovium. Et ait Nabal nuntiis David: Non mittam. Quis est filius Isai? Hodie increverunt servi fugitivi. Nescio eos. Cumque audisset David quod improperaverat ei Nabal, accinctus est gladio cum quadringentis viris, et ait: Haec faciat Dominus inimicis meis, et haec addat, si reliquero de omnibus, quae ad eum pertinent, usque ad mingentem ad parietem, id est saltem canem, vel infirmum. Porro Abigail uxor Nabal, formosa et prudens. haec ignorabat. Et indicavit ei custos ovium, quanta praesidia tulisset ei David in deserto; festinavit igitur Abigail, et tulit in occursum David panes, et vinum, et arietes coctos, sata polentae, et ligaturas uvae passae, et massas caricarum, et adorans David ait: In me sit, domine mi, haec iniquitas, id est condona mihi hanc iniquitatem viri. Vel ita: Si putas esse iniquitatem, nisi deleas eum, quia jurasti, mihi imputetur. Porro facit vir meus secundum nomen suum. Nabal enim stultus interpretatur. Constituit te Dominus ducem super Israel, non debes fundere sanguinem innoxium. Nihil enim tibi nocuit, sed sua tibi non dedit, et erit anima tua custodita, quasi in fasciculo viventium. Hebraeus habet, in vinculo vitae, quod idem est, id est in collegio sanctorum. Alia littera habet, in fasciculo virium. Quasi dicat: Sic custodiet Dominus animam tuam ad multiplicandum, sicut fasciculus vitium custoditur in aqua, ad transplantandum. Et respondit David: Benedictus Dominus, qui misit te hodie in occursum meum. Vade in pace. Audivi vocem tuam, injuriam scilicet remittendo, honoravi faciem tuam, xenia de manu tua recipiendo. Cum ergo indicasset Abigail omnia haec viro suo, emortuum est cor ejus prae timore, timuit enim ne forte David nollet dejerare, et mortuus est post decem dies. Quo audito, David ait: Benedictus Deus, qui custodivit manus meas a sanguine, et reddidit malitiam Nabal in caput ejus. Et vocavit Abigail, et duxit eam in uxorem. Accepit quoque David tertiam uxorem Achinoem de Israel.